- CALLISTRATUS
- I.CALLISTRATUSAphydnaeus, Orator apud Athenienses, disertissimus eô tempore, cui tamen concinne respondit Epaminondas. Vide Xenoph. l. 6. Hellen. et Plut. Apophth.II.CALLISTRATUSArchon Athenis, Olympidis cenresimae sextae annô secundô.III.CALLISTRATUSAtenis orator in Republ. fuit, quem cum Demosthenes admodum adoleseens audivisset nobilem illam τὴν περὶ Ο᾿ρόπου δίκην dicentem, ita motus, demulctus, et captus est, ut Callistratum iam inde sectati coeperit, et Academiam cum Platone reliquerit. Xenoph. l. 6. Gellius, l. 3. c. 13.IV.CALLISTRATUSAtheniensis, a civibus suis cum Timotheo et Chabria, Dux adversus Lacedaemonios constitutus. Olymp. 100. an. 4. Diodor. Sic. l. 15.V.CALLISTRATUSHistoricus Graecus scripsit de Samothracia, laudatus Dion. Halicarn. Antiq. Rom. l. 1. Item, Poeta Comicus, Athen. Circa 97. Olymp. aemulus Aristophanis. Item, Tenedius, Arati Commentator.VI.CALLISTRATUSICtus, inter discipulos Papiniani et Consiliarios Alexandri Seu. Lamprid. in Alex. c. 68.VII.CALLISTRATUSStatuarius, Plin. l. 34. c. 8. Ceterum de variis Callistratis videsis Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 338. De Scient. Mathem. c. 33. §. 21. p. 156.VIII.CALLISTRATUSvidetur fuisse Grammaticus, quem aliquoties laudant Scholia in Aristoph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.